Comprobamus nos factum et quam in praecipiti
[1] res humanae
essent, vario sermone garrimus.
[2] “Ita” inquit
Trimalchio “non oportet hune casum [3] sine inscriptione transire” statimque codicillos
poposcit et non diu cogitatione distorta haec recitavit: “
"Quod non expectes, ex transverse fit [gap]
[4]
[5]
—et supra nos Fortuna negotia curat.
quare da nobis vina Falerna, puer.”
” [6]
ab hoc epigrammate coepit poetarum esse
mentio [7] diuque summa
carminis penes Mopsum Thracem memorata est donec Trimalchio “Rogo” inquit
"magister, quid putas inter Ciceronem et Publilium interesse? Ego alterum
puto disertiorem fuisse, alterum honestiorem. Quid enim his melius dici
potest? “
“'Luxuriae rictu Martis marcent moenia.
Tuo palato clausus pavo pascitur[8]
plumato amictus aureo Babylonico,
gallina tibi Numidica, tibi gallus spado;
ciconia etiam, grata peregrina hospita
pietaticultrix gracilipes crotalistria,
avis exul hiemis, titulus tepidi temporis,
nequitiae nidum in caccabo fecit modo.[9]
Quo margarita cara tibi, bacam Indicam?[10]
An ut matrona ornataphaleris pelagiis
tollat pedes indomita in strato extraneo?
Zmaragdum ad quam rem viridem, pretiosum vitrum?
Quo Carchedonios optas ignes lapideos,
nisi ut scintillet probitas e carbunculis?[11]
Aequum est induere nuptam ventum textilem,
palam prostare nudam in nebula linea?'
”