Nam adhuc nec suturae[1] quidem attulerat rusticus curiosas manus,
et[2] tanquam
mendici spolium etiam fastidiose venditabat. Ascyltos postquam depositum
esse inviolatum vidit et personam vendentis contemptam, seduxit me paululum
a turba et “Scis,” inquit “frater, redússe ad nos thesaurum de quo querebar?
Ilia est tunicula adhuc, ut apparet, intactis aureis plena. Quid ergo
facimus, aut quo iure rem nostram vindicamus?”
Exhilaratus ego non tantum quia praedam videbam, sed etiam quod fortuna me
a turpissima suspicione dimiserat, negavi circuitu agendum, sed plane iure
civili dimicandum, ut si nollent[3] alienam rem domino reddere, ad
interdictum venirent.[4]