Haec ut dixit Trimalchio, flere
coepit ubertim. Flebat et Fortunata, flebat et Habinnas, tota denique
familia, tanquam in funus rogata, lamentatione triclinium implevit. Immo iam
coeperam etiam ego plorare, cum Trimalchio “Ergo” inquit “cum sciamus nos
morituros esse, quare non vivamus? Sic vos felices videam, coniciamus nos in
balneum, meo periculo, non paenitebit. Sic calet tanquam furnus.” “Vero,
vero,” inquit Habinnas “de una die duas facere, nihil malo” nudisque
consurrexit pedibus et Trimalchionem plaudentem[1] subsequi coepit.
Ego respiciens ad Ascylton “Quid cogitas?” inquam “ego
enim si videro balneum, statim expirabo.” “Assentemur” ait ille “et dum illi
balneum petunt, nos in turba exeamus.” Cum haec
placuissent, ducente per porticum Gitone ad ianuam venimus, ubi canis
catenarius tanto nos tumultu excepit, ut Ascyltos etiam in piscinam
ceciderit. Nec non ego quoque ebrius, qui etiam pictum timueram canem, dum
natanti opem fero, in eundem gurgitem tractus sum. Servavit nos tamen
atriensis, qui interventu suo et canem placavit et nos trementes extraxit in
siccum. Et Giton quidem iam dudum se ratione acutissima redemerat a cane;
quicquid enim a nobis acceperat de cena, latranti sparserat, [at]
ille avocatus cibo furorem suppresserat. Ceterum cum algentes utique
petissemus ab atriense, ut nos extra ianuam emitteret,“Erras” inquit “si
putas te exire hac posse, qua venisti. Nemo unquam convivarum per eandem
ianuam emissus est; alia intrant, alia exeunt.” Quid faciamus homines
miserrimi et novi generis labyrintho inclusi,