Forte dominus Capuam exierat ad
scruta scita expedienda. Nactus ego occasionem persuadeo hospitem nostrum,
ut mecum ad quintum miliarium veniat. Erat autem miles, fortis tanquam
Orcus. Apoculamus nos circa gallicinia, luna lucebat tanquam meridie.
Venimus intra monimenta: homo meus coepit ad stelas facere, sedeo[1] ego cantabundus et
stelas numero. Deinde ut respexi ad comitem, ille exuit se et omnia
vestimenta secundum viam posuit. Mihi anima[2] in naso esse, stabam tanquam
mortuus. At ille circumminxit vestimenta sua, et subito lupus factus est.
Nolite me iocari putare; ut mentiar, nullius patrimonium tanti facio. Sed,
quod coeperam dicere, postquam lupus factus est, ululare coepit et in silvas
fugit. Ego primitus nesciebam ubi essem, deinde accessi, ut vestimenta eius
tollerem: illa autem lapidea facta sunt. Qui mori timore nisi ego? Gladium
tamen strinxi et in tota via[3] umbras cecidi, donec ad villam amicae meae pervenirem. Ut larua[4] intravi, paene
animam ebullivi, sudor mihi per bifurcum volabat, oculi mortui, vix unquam
refectus sum. Melissa mea mirari coepit, quod tam sero ambularem, et 'Si
ante' inquit 'venisses, saltem nobis adiutasses; lupus enim villam intravit
et omnia pecora perculit, tanquam lanius sanguinem illis misit. Nec tamen
derisit, etiam si fugit; servus enim noster lancea collum eius traiecit.'
Haec ut audivi, operire oculos amplius non potui, sed luce clara Gai nostri
domum fugi tanquam copo compilatus, et postquam veni in illum locum, in quo
lapidea vestimenta erant facta, nihil inveni nisi sanguinem. Ut vero domum
veni, iacebat miles meus in lecto tanquam bovis, et collum illius medicus
curabat. Intellexi illum versipellem esse, nec postea cum illo panem gustare
potui, non si me occidisses. Viderint alii quid de hoc exopinissent; ego si
mentior, genios vestros iratos habeam.”