“Quin potius” inquam ego “ad
temeritatem confugimus et per funem lapsi descendimus in scapham praecisoque
vinculo reliqua fortunae committimus? Nec ego in hoc periculum Eumolpon
arcesso. Quid enim attinet innocentem alieno periculo imponere? Contentus
sum, si nos descendentes adiuverit casus.” “Non imprudens” inquit
“consilium” Eumolpos “si aditum haberet. Quis enim non euntes notabit?
Utique gubernator, qui pervigil nocte siderum quoque motus custodit. Et
utcunque imponi nihil[1] dormienti posset, si per aliam partem navis fuga
quaereretur: nunc per puppim, per ipsa gubernacula delabendum est, a quorum
regione funis descendit, qui scaphae custodiam tenet.
Praeterea illud miror, Encolpi, tibi non succurrisse, unum nautam stationis
perpetuae interdiu noctuque iacere in scapha, nec posse inde custodem nisi
aut caede expelli aut praecipitari viribus. Quod an fieri possit,
interrogate audaciam vestram. Nam quod ad meum quidem comitatum attinet,
nullum recuso periculurn, quod salutis spem ostendit. Nam sine causa
[quidem] spiritum tanquam rem vacuam impendere ne vos quidem
existimo velle. Videte, numquid hoc placeat: ego vos in duas iam pelles
coniciam vinctosque loris inter vestimenta pro sarcinis habebo, apertis
scilicet aliquatenus labris, quibus et spiritum recipere possitis et cibum.
Conclamabo deinde nocte servos poenam graviorem timentes praecipitasse se in
mare. Deinde cum ventum fuerit in portum, sine ulla suspicione pro sarcinis
vos efferam.” “Ita vero” inquam ego “tanquam solidos alligaturus, quibus non
soleat venter iniuriam facere? An tanquam eos qui sternutare non soleamus
nec stertere? An quia hoc genus furti semel [mea] feliciter cessit?
Sed finge una die vinctos posse durare: quid ergo, si diutius aut
tranquillitas nos tenuerit aut adversa tempestas? Quid facturi sumus? Vestes
quoque diutius vinctas ruga consumit, et chartae alligatae mutant figuram.
Iuvenes adhuc laboris expertes statuarum ritu patiemur pannos et vincla?”
[gap]
“Adhuc aliquod iter salutis quaerendum est. Inspicite,
quod ego inveni. Eumolpus tanquam litterarum studiosus
utique atramentum habet. Hoc ergo remedio mutemus colores a capillis usque
ad ungues. Ita tanquam servi Aethiopes et praesto tibi erimus sine
tormentorum iniuria hilares, et permutato colore imponemus inimicis.”
“Quidni?” inquit Giton “etiam circumcide nos, ut Iudaei videamur, et
pertunde aures, ut imitemur Arabes, et increta facies, ut suos Gallia cives
putet: tanquam hic solus color figuram possit pervertere et non multa una
oporteat consentiant [et non] ratione, ut[2] mendacium constet.
Puta infectam medicamine faciem diutius durare posse; finge nec aquae
asperginem imposituram aliquam corpori maculam, nec vestem atramento
adhaesuram, quod frequenter etiam non accersito ferrumine infigitur: age,
numquid et labra possumus tumore taeterrimo implere Numquid et crines
calamistro convertere? Numquid et frontes cicatricibus scindere? Numquid et
crura in orbem pandere? Numquid et talos ad terram deducere? Numquid et barbam peregrina ratione figurare? Color arte
compositus inquinat corpus, non mutat. Audite, quid amenti[3] succurrerit:
praeligemus vestibus capita et nos in profundum mergamus.”