quibus lavari iam coeperat votum
esse? Ultro ergo rogavimus, ut nos ad balneum duceret, proiectisque
vestimentis, quae Giton in aditu siccare coepit, balneum intravimus,
angustum scilicet et cisternae frigidariae simile, in quo Trimalchio rectus
stabat. Ac ne sic quidem putidissimam eius iactationem[1] licuit
effugere; nam nihil melius esse dicebat quam sine turba lavari, et eo ipso
loco aliquando pistrinum fuisse. Deinde ut lassatus consedit, invitatus
balnei sono diduxit usque ad cameramos ebrium et coepit Menecratis cantica
lacerare, sicut illi dicebant, qui linguam eius
intellegebant. Ceteri convivae circa labrum manibus nexis currebant et
gingilipho ingenti clamore exsonabant. Alii autem [aut] restrictis
manibus anulos de pavimento conabantur tollere aut posito genu cervices post
terga flectere et pedum extremos pollices tangere. Nos, dum alii sibi ludos
faciunt, in solium, quod Trimalchioni vaporabatur,[2] descendimus.
Ergo ebrietate discussa in aliud triclinium deducti sumus, ubi Fortunata
disposuerat lautitias [suas][3] ita ut supra lucernas [gap] aeneolosque piscatores notaverim et mensas totas
argenteas calicesque circa fictiles inauratos et vinum in conspectu sacco
defluens. Tum Trimalchio “Amici” inquit “hodie servus meus barbatoriam
fecit, homo praefiscini frugi et micarius. Itaque tangomenas faciamus et
usque in lucem cenemus.”