Matrona inter primas honesta,
Philomela nomine, quae multas saepe hereditates officio aetatis extorserat,
tum anus et floris exstincti, filium filiamque ingerebat orbis senibus, et
per hanc successionem artem suam perseverabat extendere. Ea ergo ad Eumolpum
venit et commendare liberos suos eius prudentiae bonitatique [gap] credere se et vota sua. Illum esse solum in toto orbe
terrarum, qui praeceptis etiam salubribus instruere iuvenes quotidie posset.
Ad summam, relinquere se pueros in domo Eumolpi, ut ilium loquentem audirent
[gap] quae sola posset hereditas iuvenibus dari. Nec
aliter fecit ac dixerat, filiamque speciosissimam cum fratre ephebo in
cubiculo reliquit simulavitque se in templum ire ad vota nuncupanda.
Eumolpus, qui tam frugi erat ut illi etiam ego puer viderer, non distulit
puellam invitare ad pigiciaca[1] sacra. Sed et podagricum se esse lumborumque
solutorum omnibus dixerat, et si non servasset integram simulationem,
periclitabatur totam paene tragoediam evertere. Itaque ut constaret mendacio
fides, puellam quidem exoravit, ut sederet super commendatam bonitatem,
Coraci autem imperavit, ut lectum, in quo ipse iacebat, subiret
positisque in pavimento manibus dominum lumbis suis
commoveret. Ille lente[2] parebat imperio puellaeque artificium pari motu
remunerabat. Cum ergo res ad effectum spectaret, clara Eumolpus voce
exhortabatur Coraca, ut spissaret officium. Sic inter mercennarium amicamque
positus senex veluti oscillatione ludebat. Hoc semel iterumque ingenti risu,
etiam suo, Eumolpus fecerat. Itaque ego quoque, ne desidia consuetudinem
perderem, dum frater sororis suae automata per clostellum miratur, accessi
temptaturus, an pateretur iniuriam. Nec se reiciebat a blanditiis
doctissimus puer, sed me numen inimicum ibi quoque invenit [gap]
“Dii maiores sunt, qui me restituerunt in integrum
Mercurius enim, qui animas ducere et reducere solet, suis beneficiis
reddidit mihi, quod manus irata praeciderat, ut scias me gratiosiorem esse
quam Protesilaum aut quemquam alium antiquorum.” Haec locutus sustuli
tunicam Eumolpoque me totum approbavi. At ille primo exhorruit, deinde ut
plurimum crederet, utraque manu deorum beneficia tractat [gap]
“Socrates, deorum hominumque [gap] ,
gloriari solebat, quod nunquam neque in tabernam conspexerat nec ullius
turbae frequentioris concilio oculos suos crediderat. Adeo nihil est
commodius quam semper cum sapientia loqui.”
“Omnia”
inquam “ista vera sunt; nec ulli enim celerius homines incidere debent in
malam fortunam, quam qui alienum concupiscunt. Unde plani autem, unde
levatores viverent, nisi aut locellos aut sonantes aere sacellos pro hamis
in turbam mitterent? Sicut muta animalia cibo inescantur, sic homines non
caperentur nisi spei aliquid morderent”. .