Secundum hanc deprecationem
lacrimas rursus effudit gemitibusque largis concussa tota facie ac pectore
torum meum pressit. Ego eodem tempore et misericordia turbatus et metu,
bonum animum habere eam iussi et de utroque esse securam: nam neque sacra
quemquam vulgaturum, et si quod praeterea aliud remedium ad tertianam deus
illi monstrasset, adiuvaturos nos divinam providentiam vel periculo nostro.
Hilarior post hanc pollicitationem facta mulier basiavit me spissius, et ex
lacrimis in risum mota descendentes ab aure capillos meos lenta[1] manu duxit et “Facio” inquit “indutias vobiscum, et a [2] constituta lite
dimitto. Quod si non adnuissetis de [3] hac medicina quam peto, iam
parata erat in crastinum turba, quae et iniuriam meam vindicaret et
dignitatem: “
Contemni turpe est, legem donare superbum;
hoc amo, quod possum qua libet ire via.
Nam sane et sapiens contemptus iurgia nectit,
et qui non iugulat, victor abire solet [gap]
””
Complosis deinde manibus in tantum repente risum
effusa est, ut timeremus. Idem ex altera parte et ancilla fecit, quae prior
venerat, idem virguncula, quae una intraverat.