Volebamus miseri exclamare, sed nec in auxilio [1] erat quisquam, et hinc
Psyche acu comatoria cupienti mihi invocare Quiritum fidem malas pungebat,
illinc puella penicillo, quod et ipsum satureo tinxerat, Ascylton opprimebat
[gap]
Ultimo cinaedus supervenit myrtea subornatus gausapa
cinguloque succinctus [gap]
Modo extortis nos clunibus cecidit, modo basiis
olidissimis inquinavit, donec Quartilla balaenaceam tenens virgam alteque
succincta iussit infelicibus dari missionem [gap]
Uterque nostrum religiosissimis iuravit verbis inter
duos periturum esse tam horribile secretum [gap]
Intraverunt palaestritae complures et nos legitimo
perfusos oleo refecerunt. Utcunque ergo lassitudine abiecta cenatoria
repetimus et in proximam cellam ducti sumus, in qua tres lecti strati erant
et reliquus lautitiarum apparatus splendidissime expositus. Iussi ergo
discubuimus, et gustatione mirifica initiati vino etiam Falerno inundamur.
Excepti etiam pluribus ferculis cum laberemur in somnum, “Itane est?” inquit
Quartilla “etiam dormire vobis in mente est, cum sciatis Priapi genio
pervigilium deberi?” [gap]