Haec Phileros dixit, illa
Ganymedes: “narratis quod nec ad caelum nec ad terram pertinet, cum interim
nemo curat, quid annona mordet. Non me hercules hodie
buccam panis invenire potui. Et quomodo siccitas perseverat. Iam annum
esuritio fuit. Aediles male eveniat, qui cum pistoribus colludunt 'Serva me,
servabo te.' Itaque populus minutus laborat; nam isti maiores maxillae
semper Saturnalia agunt. O si haberemus illos leones, quos ego hic inveni,
cum primum ex Asia veni. Illud erat vivere. Simila si siligine inferior
esset,[1] laruas sic
istos percolopabant, ut illis Iupiter iratus esset. [Sed] memini
Safinium: tunc habitabat ad arcum veterem, me puero, piper, non homo. Is
quacunque ibat, terram adurebat. Sed rectus, sed certus, amicus amico, cum
quo audacter posses intenebris micare. In curia autem quomoda singulos
[vel] pilabat [tractabat], nec schemas loquebatur sed
derectum.[2]
Cum ageret porro in foro, sic illius vox crescebat tanquam tuba. Nec sudavit
unquam nec expuit, puto eum[3] nescio quid Asiadis habuisse. Et quam benignus resalutare,
nomina omnium reddere, tanquam unus de nobis. Itaque illo tempore annona pro
luto erat, Asse panem quem emisses, non potuisses cum altera devorare. Nunc
oculum bublum vidi maiorem. Heu heu, quotidie peius. Haec colonia
retroversus crescit tanquam coda vituli. Sed quare nos[4] habemus aedilem trium
cauniarum, qui sibi mavult assem quam vitam nostram? Itaque domi gaudet,
plus in die nummorum accipit, quam alter patrimonium
habet. Iam scio, unde acceperit denarios mille aureos. Sed si nos coleos
haberemus, non tantum sibi placeret. Nunc populus est domi leones, foras
vulpes. Quod ad me attinet, iam pannos meos comedi, et si perseverat haec
annona, casulas meas vendam. Quid enim futurum est, si nec dii nec homines
huius coloniae miserentur? Ita meos fruniscar, ut ego puto omnia illa a
diibus[5] fieri. Nemo enim caelum caelum putat,
[6] nemo ieiunium
servat, nemo Iovem pili facit, sed omnes opertis oculis bona sua computant.
Antea [7]
stolatae ibant nudis pedibus in clivum, passis capillis, mentibus puris, et
Iovem aquam exorabant. Itaque statim urceatim plovebat: aut tune aut
nunquam: et omnes redibant udi[8] tanquam
mures. Itaque dii pedes lanatos habent, quia nos religiosi non sumus. Agri
iacent”—