Ipsa corporis
pulchritudine me ad se vocante trahebat [1] ad venerem. Iam pluribus osculis
collisa labra crepitabant, iam implicitae manus omne genus amoris
invenerant, iam alligata mutuo ambitu corpora animarum quoque mixturam
fecerant [gap]
Manifestis matronacontumeliis verberata tandem ad
ultionem decurrit vocatque cubicularios et me iubet
catomidiari.[2] Nec contenta mulier tam gravi iniuria mea convocat omnes quasillarias familiaeque
sordidissimam partem ac me conspui iubet. Oppono ego manus oculis meis,
nullisque effusis precibus, quia sciebam quid meruissem, verberibus
sputisque[3]
[gap] extra ianuam eiectus sum. Eicitur et Proselenos,
Chrysis vapulat, totaque familia tristis inter se mussat quaeritque, quis
dominae hilaritatem confuderit [gap]
Itaque pensatis vicibus animosior verberum notas arte
contexi, ne aut Eumolpus contumelia mea hilarior fieret aut tristior Giton.
Quod solum igitur salvo [4] pudore poteram, contingere languorem
simulavi, conditusque lectulo totum ignem furoris in eam converti, quae mihi
omnium malorum causa fuerat: “
ter corripui terribilem manu bipennem,
ter languidior coliculi repente thyrso
ferrum timui, quod trepido male dabat usum.
Nec iam poteram, quod modo conficere libebat;
namque illa metu frigidior rigente bruma
confugerat in viscera mille operta rugis.
Ita non potui supplicio caput aperire,
sed furciferae mortifero timore lusus
ad verba, magis quae poterant nocere, fugi.
”
Erectus igitur in cubitum hac fere oratione
contumacem vexavi: “Quid dicis” inquam “omnium hominum deorumque pudor? Nam
ne nominare quidem te inter res serias fas est. Hoc de te merui, ut me in
caelo positum ad inferos traheres? Ut traduceres [5] annos primo florentes
vigore senectaeque ultimae mihi lassitudinem imponeres? Rogo te, mihi
apodixin defunctoriam redde.” Haec ut iratus effudi, “
illa solo fixos oculos aversa tenebat, [6]
nec magis incepto vultum sermone movetur
quam lentae salices lassove papavera collo.
”
Nec minus ego tam foeda obiurgatione finita
paenitentiam agere sermonis mei coepi secretoque rubore perfundi, quod
oblitus verecundiae meae cum ea parte corporis verba contulerim, quam ne ad
cognitionem quidem admittere severioris notae homines solerent. Mox
perfricata diutius fronte “Quid autem ego” inquam “
mali feci, si dolorem meum naturali convicio exoneravi? Aut quid est quod
in corpore humano ventri male dicere solemus aut gulae capitique etiam, cum
saepius dolet? Quid? Non et Vlixes cum corde litigat suo, et
quidam tragici oculos suos tanquam [7] audientes castigant? Podagrici pedibus suis male
dicunt, chiragrici manibus, lippi oculis, et qui offenderunt saepe digitos,
quicquid doloris habent, in pedes deferunt:
“
Quid me constricta spectatis fronte
Catones
damnatisque novae simplicitatis opus?
Sermonis puri non tristis gratia ridet,
quodque facit populus, candida lingua refert.
Nam quis concubitus, Veneris quis gaudia nescit?
Quis vetat[8] in tepido membra calere toro?
Ipse pater veri doctos Epicurus amare[9]
iussit, et hoc vitam dixit habere τέλος
[gap]
””
“Nihil est hominum inepta
persuasione falsius nec [10]
ficta severitate ineptius”. .