Nec diu mirari licuit tam elegantes
strophas; nam repente lacunaria sonare coeperunt totumque triclinium
intremuit. Consternatus ego exsurrexi et timui, ne per tectum petauristarius
aliquis descenderet. Nec minus reliqui convivae mirantes erexere vultus,
expectantes quid novi de caelo nuntiaretur. Ecce autem diductis lacunaribus
subito circulus ingens, de cupa videlicet grandi excussus, demittitur, cuius
per totum orbem coronae aureae cum alabastris unguenti pendebant. Dum haec
apophoreta iubemur sumere, respiciens ad mensam [gap] iam
illic repositorium cum placentis aliquot erat positum, quod medium Priapus a
pistore factus tenebat, gremioque satis amplo omnis generis poma et uvas
sustinebat more vulgato. Avidius ad pompam manus porreximus, et repente nova
ludorum remissio hilaritatem hic refecit. Omnes enim placentae omniaque poma
etiam minima vexatione contacta coeperunt effundere crocum, et usque ad
os[1] molestus umor
ac cidere. Rati ergo sacrum esse fericulum tam
religioso apparatu perfusum, consurreximus altius et “Augusto, patri
patriae, feliciter” diximus. Quibusdam tamen etiam post hanc venerationem
poma rapientibus et ipsi[2] mappas implevimus, ego praecipue, qui nullo satis amplo
munere putabam me onerare Gitonis sinum.
Inter haec
tres pueri candidas succincti tunicas intraverunt, quorum duo Lares bullatos
super mensam posuerunt, unus pateram vini circumferens “dii propitii”
clamabat.
Aiebat autem unum Cerdonem, alterum
Felicionem, tertium Lucrionem[3] vocari. Nos etiam veram imaginem
ipsius Trimalchionis, cum iam omnes basiarent, erubuimus praeterire.