Iam Trimalchio eadem omnia lusu
intermisso poposcerat feceratque potestatem clara voce, si quis nostrum
iterum vellet mulsum sumere, cum subito signum symphonia datur et gustatoria
pariter a choro cantante rapiuntur. Ceterum inter tumultum cum forte
paropsis excidisset et puer iacentem sustulisset, animadvertit Trimalchio
colaphisque obiurgari puerum ac proicere rursus paropsidem iussit. Insecutus
est lecticarius[1]
argentumque inter reliqua purgamenta scopis coepit everrere.
Subinde intraverunt duo [2]
Aethiopes capillati cum pusillis utribus, quales solent esse qui harenam in
amphitheatro spargunt, vinumque dedere in manus; aquam enim nemo porrexit.
Laudatus propter elegantias dominus
“Aequum” [3] inquit “Mars
amat. Itaque iussi[4] suam cuique mensam assignari. Obiter
et putidissimi[5] servi minorem nobis aestum frequentia sua
facient.”
Statim allatae sunt amphorae vitreae
diligenter gypsatae, quarum in cervicibus pittacia erant affixa cum hoc
titulo: “Falernum Opimianum annorum centum.” Dum titulos perlegimus,
complosit Trimalchio manus et “Eheu” inquit “ergo diutius vivit vinum quam homuncio. Quare tengomenas[6] faciamus. [7] vita vinum est. Verum
Opimianum praesto. Heri [8]
non tam bonum posui, et multo honestiores cenabant.”
Potantibus ergo nobis et accuratissime lautitias mirantibus larvam argenteam
attulit servus sic aptatam, ut articuli eius vertebraeque luxatae in omnem
partem flecterentur. Hanc cum super mensam semel iterumque abiecisset, et
catenatio mobilis aliquot figuras exprimeret, Trimalchio adiecit:“
Eheu nos miseros, quam totus homuncio nil est.
Sic erimus cuncti, postquam nos auferet Orcus.
Ergo vivamus, dum licet esse bene.
”