Risu excepere fabulam nautae,
[et] erubescente non mediocriter Tryphaena vultumque suum super
cervicem Gitonis amabiliter ponente. At non Lichas risit, sed iratum
commovens caput “Si iustus” inquit “imperator fuisset, debuit patris
familiae corpus in monumentum referre, mulierem affigere cruci.”
Non dubie redierat in animum Hedyle expilatumque
libidinosa migratione navigium. Sed nec foederis verba
permittebant meminisse, nec hilaritas, quae occupaverat mentes, dabat
iracundiae locum. Ceterum Tryphaena in gremio Gitonis posita modo implebat
osculis pectus, interdum concinnabat spoliatum crinibus vultum. Ego maestus et impatiens foederis novi [1] non cibum, non potionem capiebam, sed
obliquis trucibusque oculis utrumque spectabam. Omnia me oscula vulnerabant,
omnes blanditiae, quascunque mulier libidinosa fingebat. Nec tamen adhuc
sciebam, utrum magis puero irascerer, quod amicam mihi auferret, an amicae,
quod puerum corrumperet: utraque inimicissima oculis meis et captivitate
praeterita tristiora. Accedebat huc, quod neque Tryphaena me alloquebatur
tanquam familiarem et aliquando gratum sibi amatorem, nec Giton me aut
tralaticia propinatione dignum iudicabat, aut quod minimum est, sermone
communi vocabat, credo, veritus ne inter initia coeuntis gratiae recentem
cicatricem rescinderet. Inundavere pectus lacrimae dolore paratae,
gemitusque suspirio tectus animam paene submovit [gap]
In partemvoluptatis temptabat admitti, nec domini
supercilium induebat, sed amici quaerebat obsequium [gap]
“Si quid ingenui sanguinis habes, non pluris illam
facies, quam scortum. Si vir fueris, non ibis ad spintriam”[2] . . .
Me nihil magis pungebat,[3] quam ne Eumolpus sensisset, quicquid illud fuerat, et
homo dicacissimus carminibus vindicaret [gap] “
Iurat Eumolpus verbis conceptissimis [gap]
”