“Num alio genere furiarum
declamatores inquietantur, [1] qui clamant: 'haec vulnera pro libertate publica excepi;
hunc oculum pro vobis impendi: date mihi ducem, qui me ducat ad liberos
meos, nam succisi poplites membra non sustinent'? Haec ipsa tolerabilia
essent, si ad eloquentiam ituris viam facerent. Nunc et rerum tumore et
sententiarum vanissimo strepitu hoc tantum proficiunt, ut cum in forum
venerint, putent se in alium orbem terrarum delatos. Et ideo ego
adulescentulos existimo in scholis stultissimos fieri, quia nihil ex his,
quae in usu habemus, aut audiunt aut vident, sed piratas cum catenis in
litore stantes, sed tyrannos edicta scribentes, quibus imperent filiis ut
patrum suorum capita praecidant, sed responsa in pestilentiam data, ut
virgines tres aut plures immolentur, sed mellitos verborum globulos et omnia
dicta factaque quasi papavere et sesamo sparsa.”