Cum Ascyltos gravatus tot malis in
somnum laberetur, illa quae iniuria depulsa fuerat ancilla totam faciem eius
fuligine longa perfricuit et non sentientis labra umerosque
sopitionibus[1] pinxit. Iam ego
etiam tot malis fatigatus minimum veluti gustum hauseram somni; idem et tota
intra forisque familia fecerat, atque alii circa pedes discumbentium sparsi
iacebant, alii parietibus appliciti, quidam in ipso limine coniunctis
manebant capitibus; lucernae quoque umore defectae tenue et extremum lumen
spargebant: cum duo Syri expilaturi [lagoenam][2] triclinium
intraverunt, dumque inter argentum avidius rixantur, diductam fregerunt
lagoenam. Cecidit etiam mensa cum argento, et ancillae super torum marcentis
excussum forte altius poculum caput tetigit.[3] Ad quem ictum
exclamavit illa pariterque et fures prodidit et partem ebriorum excitavit.
Syri illi qui venerant ad praedam, postquam deprehensos se intellexerunt,
pariter secundum lectum conciderunt, ut putares hoc convenisse, et stertere
tanquam olim dormientes coeperunt.
Iam et
tricliniarches experrectus lucernis occidentibus oleum infuderat, et pueri
detersis paulisper oculis redierant ad ministerium, cum intrans cymbalistria
et concrepans aera omnes excitavit.