Interposito deinde spatio cum
secundas mensas Trimalchio iussisset afferri, sustulerunt servi omnes mensas
et alias attulerunt, scobemque croco et minio tinctam sparserunt et, quod
nunquam ante videram, ex lapide speculari pulverem
tritum. Statim Trimalchio “poteram quidem” inquit “hoc fericulo esse
contentus; secundas enim mensas habetis. Sed si quid belli habes, affer.”
Interim puer Alexandrinus, qui caldam ministrabat,
luscinias coepit imitari clamante Trimalchione subinde:“Muta.” Ecce alius
ludus. Servus qui ad pedes Habinnae sedebat, iussus, credo, a domino suo
proclamavit subito canora voce:“
“Interea medium Aeneas iam classe tenebat.”
” Nullus sonus unquam acidior percussit aures meas; nam praeter
errantis barbariae aut adiectum aut deminutum clamorem miscebat Atellanicos
versus, ut tune primum me etiam Vergilius offenderit. Plausum[1] tamen, cum
aliquando desisset,[2] adiecit Habinnas et “nunquam”[3] inquit “didicit, sed
ego ad circulatores eum mittendo erudibam.[4] Itaque parem non habet, sive muliones
volet sive circulatores imitari. Desperatum[5] valde ingeniosus
est: idem sutor est, idem cocus idem pistor, omnis musae mancipium. Duo
tamen vitia habet, quae si non haberet, esset omnium numerum: recutitus est
et stertit. Nam quod strabonus est, non curo: sicut Venus spectat. Ideo
nihil tacet, vix oculo mortuo unquam.