Dum haec taliaque iactamus,
inhorruit mare nubesque undique adductae obruere tenebris diem. Discurrunt
nautae ad officia trepidantes velaque tempestati subducunt. Sed nec certos
fluctus ventus impulerat, nec quo destinaret cursum, gubernator sciebat.
Siciliam modo ventus dabat, saepissime [in oram] Italici litoris
aquilo possessor convertebat huc illuc obnoxiam ratem,[1] et quod omnibus
procellis periculosius erat, tam spissae repente tenebrae lucem
suppresserant, ut ne proram quidem totam gubernator videret. Itaque hercules
postquam maris ira infesta[2] convaluit, Lichas trepidans ad me
supinas porrigit manus et “tu” inquit “Encolpi, succurre periclitantibus et
vestem illam divinam sistrumque redde navigio. Per fidem, miserere,
quemadmodum quidem soles.”
Et illum quidem
vociferantem in mare ventus excussit, repetitumque infesto gurgite procella
circumegit atque hausit. Tryphaenam autem prope iam fidelissimi rapuerunt
servi, scaphaeque impositam cum maxima sarcinarum parte abduxere certissimae
morti. . .
Applicitus cum clamore flevi et “Hoc”
inquam “a diis meruimus, ut nos sola morte coniungerent? Sed non crudelis
fortuna concedit. Ecce iam ratem fluctus evertet, ecce iam amplexus amantium
iratum dividet mare. Igitur, si vere Encolpion dilexisti, da oscula, dum
licet, et ultimum hoc gaudium fatis properantibus
rape.” Haec ut ego dixi, Giton vestem deposuit meaque
tunica contectus exeruit ad osculum caput. Et ne sic cohaerentes malignior
fluctus distraheret, utrumque zona circumvenienti praecinxit et “Si nihil
aliud, certe diutius” inquit “iunctos nos mare[3] feret, vel si
voluerit misericors ad idem litus expellere, aut praeteriens aliquis
tralaticia humanitate lapidabit, aut quod ultimum est iratis etiam
fluctibus, imprudens harena componet.” Patior ego vinculum extremum, et
veluti lecto funebri aptatus exspecto mortem iam non molestam. Peragit
interim tempestas mandata fatorum omnesque reliquias navis expugnat. Non
arbor erat relicta, non gubernacula, non funis aut remus, sed quasi rudis
atque infecta materies ibat cum fluctibus [gap]
Procurrere piscatores parvulis expediti navigiis ad
praedam rapiendam. Deinde ut aliquos viderunt, qui suas opes defenderent,
mutaverunt crudelitatem in auxilium . . .