“Videbatur mihi secundum quietem
Priapus dicere: 'Encolpion quod quaeris, scito a me in navem tuam esse
perductum.” ' Exhorruit Tryphaena et “Putes” inquit “una nos dormiisse; nam
et mihi simulacrum Neptuni, quod Baiis in
tetrastylo[1] notaveram, videbatur dicere: in nave Lichae Gitona
invenies.'” “Hinc scies” inquit Eumolpus “Epicurum esse hominem divinum, qui
eiusmodi ludibria facetissima ratione condemnat” [gap]
ceterum Lichas ut Tryphaenae somnium expiavit,“quis”
inquit “prohibet navigium scrutari, ne videamur divinae mentis opera
damnare?”
Is qui nocte miserorum furtum deprehenderat, Hesus
nomine, subito proclamat: “Ergo illi qui sunt, qui nocte ad lunam radebantur
pessimo medius fidius exemplo? Audio enim non licere cuiquam mortalium in
nave neque ungues neque capillos deponere, nisi cum pelago ventus
irascitur.”