Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4a
Book 4b
Book 5
Book 6
Book 7
L. Annaeus Seneca iunior · Naturales Quaestiones

Book 7, Chapter 9

Text from the public domain

Vtrumlibet itaque eligat; aut leuis uis 〈t〉am alte peruenire non poterit, aut magna et concitata citius ipsa se franget. Praeterea humiliores illi cometae ob hoc, ut putat, non exeunt altius quia plus terreni habent; grauitas illos sua in proximo tenet. Atqui necesse est in his cometis diuturnioribus celsioribusque plenior materia sit; neque enim diutius apparerent, nisi maioribus nutrimentis sustinerentur.

Dicebam modo non posse diu uerticem permanere nec supra lunam aut usque in stellarum locum crescere. Nempe efficit turbinem plurium uentorum inter ipsos luctatio. Haec diu non potest esse. Nam cum uagus et incertus spiritus conuolutatus est, nouissime uni uis omnium cedit.

Nulla autem tempestas magna perdurat. Procellae, quanto plus habent uirium, tanto minus temporis. Venti, cum ad summum uenerunt, remittuntur. Omni〈s〉 uiolentia necesse est ipsa concitatione in exitum sui tendat. Nemo itaque turbinem toto die uidit, ne hora quidem; mira uelocitas eius et mira breuitas est. Praeterea uiolentius celeriusque in terra circaque eam uoluitur; quo excelsior, eo solutior laxiorque est, et ob hoc diffunditur.

Adice nunc quod, etiamsi in summum pertenderet, ubi sideribus iter est, utique ab eo motu qui uniuersum trahit solueretur. Quid enim est illa conuersione mundi citatius? Hac omnium uentorum in unum congesta uis dissiparetur et terrae solida fortisque compages, nedum particula aeris torti.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation