Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4a
Book 4b
Book 5
Book 6
Book 7
L. Annaeus Seneca iunior · Naturales Quaestiones

Book 5, Chapter 2

Text from the public domain

Democritus ait, cum in angusto inani multa sint corpuscula, quae ille atomos uocat, sequi uentum; at contra quietum et placidum aeris statum esse, cum in multo inani pauca sint corpuscula. Nam quemadmodum in foro aut uico, quamdiu paucitas est, sine tumultu ambulatur, ubi turba in angustum concurrit, aliorum in alios incidentium rixa fit, sic in hoc quo circumdati sumus spatio, cum exiguum locum multa corpora impleuerint, necesse est alia aliis incidant et impellant ac repellantur implicenturque et comprimantur. Ex quibus nascitur uentus, cum illa quae colluctabantur incubuere et diu fluctuata ac dubia inclinauere se. At, ubi in magna laxitate corpora pauca uersantur, nec arietare possunt nec impelli.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation