Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4a
Book 4b
Book 5
Book 6
Book 7
L. Annaeus Seneca iunior · Naturales Quaestiones

Book 3, Chapter 9

Text from the public domain

Quibusdam haec placet causa: aiunt habere terram intra se recessus cauos et multum spiritus. Qui necessario frigescit umbra graui pressus; deinde piger et immotus in aquam, cum se desiit ferre, conuertitur; quemadmodum supra nos mutatio aeris imbrem facit, ita infra terras flumen aut riuum.

Supra nos non potest stare segnis diu et grauis,—aliquando enim sole tenuatur, aliquando uentis expanditur, itaque interualla magna imbribus sunt—; sub terra uero, quicquid est quod illum in aquam conuertat, idem semper est, umbra perpetua, frigus aeternum, inexercitata densitas; semper ergo praebebit fonti aut flumini causas.

Placet nobis terram esse mutabilem. Haec quoque quicquid efflauit, quia non libero aere concipitur, crassescit protinus et in umorem conuertitur. Habes primam aquarum sub terra nascentium causam.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation