Spiritum esse qui moueat et plurimis et maximis auctoribus placet. Archelaus, 〈physicus, ut est captus〉 antiquitatis, diligens ait ita. Venti in concaua terrarum deferuntur; deinde, ubi iam omnia spatia plena sunt et in quantum aer potuit densatus est, is qui superuenit spiritus priorem premit et elidit ac frequentibus plagis primo cogit, deinde proturbat.
Tum ille quaerens locum omnes angustias dimouet et claustra sua conatur effringere; sic euenit ut terrae, spiritu luctante et fugam quaerente, moueantur. Itaque, cum terrae motus futurus est, praecedit aeris tranquillitas et quies, uidelicet quia uis spiritus quae concitare uentos solet in infern〈a〉 sede retinetur. Nunc quoque, cum hic motus in Campania fuit, quamuis hiberno tempore et inquieto, per superiores dies caelo aer stetit.
—Quid ergo? Numquam flante uento terra concussa est?— Admodum raro. Duo simul flauere uenti; fieri tamen et potest et solet. Quod si recepimus et constat duos uentos rem simul gerere, quid〈ni〉 accidere possit ut alter superiorem aera agitet, alter infernum?