Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4a
Book 4b
Book 5
Book 6
Book 7
L. Annaeus Seneca iunior · Naturales Quaestiones

Book 7, Chapter 8

Text from the public domain

Illam nunc rationem eius—utraque enim utitur—refellamus. Quicquid umidi aridique terra efflauit, cum in unum coit, ipsa discordia corporum spiritum uersat in turbinem; tunc illa uis uenti circumeuntis, quicquid intra se comprehendit, cursu suo accendit et leuat in altum ac tam diu manet splendor ignis expressi quamdiu alimenta sufficiunt; quibus desinentibus et ipse subsidit.

Qui hoc dicit, non notat qualis sit turbinum cursus et qualis cometarum. Illorum rapidus ac uiolentus et ipsis uentis citatior est, cometarum lenis et qui per diem noctemque quantum transierit abscondat. Deinde turbinum motus uagus est et disiectus et, ut Salustii uerbis utar, uerticosus, cometarum autem compositus et destinatum iter carpens.

Num quis nostrum crederet lunam aut quinque sidera rapi uento aut turbine rotari? Non, ut puto. Quare? Quia non est illis perturbatus et impotens cursus. Ad cometas idem transferamus: non confuse nec tumultuose eunt, ut aliquis credat illos causis turbulentis et inconstantibus pelli.

Deinde, etiamsi uertices isti comprehendere terrena umidaque et ex humili in altum exprimere possent, non tamen supra lunam efferrent; omnis illis usque in nubilum uis est. Cometas autem immixtos stellis uidemus per superiora labentes. Ergo ueri simile non est in tantum spatium perseuerare turbinem, qui, quo maior est, maturius corrumpitur.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation