Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4a
Book 4b
Book 5
Book 6
Book 7
L. Annaeus Seneca iunior · Naturales Quaestiones

Book 4b, Chapter 3

Text from the public domain

[LIBRI QVARTI QVI FERTVR PARS POSTERIOR] LIBER PRIMVS DE NVBIBVS

Grandinem hoc modo fieri si tibi affirmauero quo apud nos glacies fit, gelata nube tota, nimis audacem rem fecero. Itaque ex his me testibus numero secundae notae qui uidisse quidem se negant. Aut, quod historici faciunt, et ipse faciam; illi, cum multa mentiti sunt ad arbitrium suum, unam aliquam rem nolunt spondere sed adiciunt: 'Penes auctores fides erit'.

Ergo si mihi parum credis, Posidonius tibi auctoritatem promittit tam in illo quod praeteriit quam in hoc quod secuturum est; grandinem enim fieri ex nube aquosa iam et in umorem uersa sic affirmabit tamquam interfuerit.

Quare autem rotunda sit grando, etiam sine magistro scire possis, cum adnotaueris stillicidium omne glomerari. Quod et in speculis apparet quae umorem halitu colligunt, et in poculis sparsis aliaque omni leuitate. Non minus foliis si quae guttae adhaeserunt in rotundum iacent.

Quid magis est saxo durum? Quid mollius unda? Dura tamen molli saxa cauantur aqua; aut, ut alius poeta ait: Stillicidi casus lapidem cauat; haec ipsa excauatio rotunda fit. Ex quo apparet illud quoque huic esse simile quod cauat; locum enim sibi ad formam et habitum sui exculpit.

Praeterea potest, etiamsi non fuit grando talis, dum defertur, corrotundari et, totiens per spatium aeris densi deuoluta, aequabiliter atque in orbem teri. Quod nix pati non potest, quia non est tam solida, immo quia fusa est, et non per magnam altitudinem cadit, sed circa terras initium eius est; ita non longus illi per aera sed ex proximo lapsus est.

Quare non et ego mihi idem permittam quod Anaxagoras? Inter nullos magis quam inter philosophos esse debet aequa libertas. Grando nihil aliud est quam suspensa glacies, nix pruina pendens. Illud enim iam diximus, quod inter rorem et aquam interest, hoc inter pruinam et glaciem nec non inter niuem et grandinem interesse.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation