Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4a
Book 4b
Book 5
Book 6
Book 7
L. Annaeus Seneca iunior · Naturales Quaestiones

Book 7, Chapter 20

Text from the public domain

In hac sententia sunt plerique nostrorum nec id putant ueritati repugnare. Videmus enim in sublimi uaria ignium concipi genera et modo caelum ardere, modo Longos a tergo flammarum albescere tractus, modo faces cum igne uasto rapi. Iam ipsa fulmina, etiamsi uelocitate mira simul et praestringunt aciem et relinquunt, ignes sunt aeris triti et impetu inter se maiore collisi: ideo ne resistunt quidem, sed expressi fluunt et protinus pereunt.

Alii uero ignes diu manent nec ante discedunt quam consumptum est omne quo pascebantur alimentum. Hoc loco sunt illa a Posidonio scripta miracula, columnae clipeique flagrantes aliaeque insigni nouitate flammae. Quae non aduerterent animos, si ex consuetudine et lege decurrerent; ad haec stupent omnes quae repentinum ex alto ignem efferunt, siue emicuit aliquid et fugit, siue compresso aere et in ardorem coacto loco miraculi stetit.

Quid ergo? Non aliquando lacuna 〈se〉cedentis retro aetheris patuit et uastum in concauo lumen? Exclamare posset: 'Quid hoc est? medium uideo discedere caelum Palantesque polo stellas', quae aliquando non expectata nocte fulserunt et per medium eruperunt diem. Sed alia huius rei ratio est. Quare alieno tempore appareant in aere, quas esse, etiam cum latent, constat?

Multos cometas non uidemus, quia obscurantur radiis solis; quo deficiente quondam cometen apparuisse, quem sol uicinus obtexerat, Posidonius tradit. Saepe autem, cum occidit sol, sparsi ignes non procul ab eo uidentur. Videlicet ipsa stella sole perfunditur et ideo aspici non potest; com〈ae〉 autem radios solis effugiunt.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation