In hoc quoque tam imperiti non fuerunt ut Iouem existimarent tela mutare. Poeticam istud licentiam decet: Est aliud leuius fulmen, cui dextra Cyclopum Saeuitiae flammaeque minus, minus addidit irae; Tela secunda uocant superi.
Illos uero altissimos uiros error iste non tenuit, ut existimarent Iouem modo 〈grauioribus, modo〉 leuioribus fulminibus et lusoriis uti. Sed uoluerunt admonere eos quibus aduersus peccata hominum fulminandum est non eodem modo omnia esse percutienda; quaedam stringi debere, quaedam e〈ff〉ligi ac distringi, quaedam admoneri.