Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4a
Book 4b
Book 5
Book 6
Book 7
L. Annaeus Seneca iunior · Naturales Quaestiones

Book 3, Chapter 12

Text from the public domain

Paulo repetamus hoc altius, si uidetur, et scies te non habere quod quaeras, cum ad ueram 〈a〉mnium originem accesseris. Flumen nempe facit copia cursusque aquae perennis. Ergo quaeris a me quomodo aqua fiat; interrogabo inuicem quomodo aer fiat aut terra.

Sed si in rerum natura elementa sunt quattuor, non potes interrogare unde aqua sit; quarta enim pars naturae est. Quid ergo miraris, si rerum naturae tam magna portio potest aliquid ex se semper effundere?

Quomodo aer, et ipse quarta pars mundi, uentos et auras mouet, sic aqua riuos et flumina; si uentus est fluens aer, et flumen est fluens aqua. Satis et multum illi uirium dedi, cum dixi 'elementum est'. Intellegis quod ab illo proficiscitur non posse deficere.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation