Quoniam dixi de partibus in quas omnis rerum naturae materia diuiditur, quaedam in commune dicenda sunt, et hoc primum praesumendum inter ea corpora quibus unitas est aera esse.
Quid sit hoc et quare praecipiendum fuerit, scies, si paulo altius repetiero et dixero esse aliquid continuum, aliquid commissum; et〈enim commissura est〉 duorum coniunctorum inter se corporum tactus, continuatio est partium inter se non intermissa coniunctio. Vnitas est sine commissura continuatio.
Numquid dubium est quin ex his corporibus quae uidemus tractamusque, quae aut sentiuntur aut sentiunt, quaedam sint composita,—illa constant aut nexu aut aceruatione 〈aut compactione〉, ut puta funis, frumentum, nauis,—rursus non composita, ut arbor, lapis? Ergo concedas oportet ex his quoque quae sensum quidem effugiunt, ceterum ratione prenduntur, esse in quibusdam unitatem corporum.
Vide quomodo auribus tuis parcam. Expedire me poteram, si philosophorum lingua uti uoluissem, ut dicerem unita corpora. Hoc cum tibi remittam, tu inuicem mihi refer gratiam. Quare istud? Si quando dixero unum, memineris me non ad numerum referre, sed ad naturam corporis nulla ope externa sed unitate sua cohaerentis. Ex hac nota corporum aer est.