Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4a
Book 4b
Book 5
Book 6
Book 7
L. Annaeus Seneca iunior · Naturales Quaestiones

Book 3, Chapter 30

Text from the public domain

Sunt omnia, ut dixi, facilia naturae, utique 〈quae〉 a primo facere constituit, ad quae non subito sed ex denuntiato uenit. Iam autem a primo die mundi, cum in hunc habitum ex informi unitate discederet, quando mergerentur terrena decretum est; et, ne sit quandoque uelut in nouo opere dura molitio, olim ad hoc maria se exercent.

Non uides ut fluctus in litora tamquam exiturus incurrat? Non uides ut aestus fines suos transeat et in possessionem terrarum mare inducat? Non uides ut illi perpetua cum claustris suis pugna sit? Quid porro? Istinc unde tantum tumultum uides metus est, e mari et magno spiritu erumpentibus fluuiis?

Vbi non umorem natura disposuit, ut undique nos, cum uoluisset, aggredi posset? Mentior, nisi eruentibus terram umor occurrit et, quotiens nos aut auaritia defodit aut aliqua causa penetrare altius cogit, eruendi finis aliquando est. Adice quod immanes sunt in abdito lacus et multum maris conditi, multum fluminum per operta labentium.

Vndique ergo erit causa diluuio, cum aliae aquae subterfluant terras, aliae circumfluant, quae diu coercitae uincent et amnes amnibus iungent, paludibus stagna. Omnium tunc mare ora fontium implebit et maiore hiatu soluet. Quemadmodum corpora nostra ad egestum uenter exhaurit, quemadmodum in sudorem eunt uires, ita tellus liquefiet et, aliis causis quiescentibus, intra se quo mergatur inueniet. Sed magis omnia coitura crediderim.

Nec longa erit mora exitii. Temptatur diuelliturque concordia. Cum semel aliquid ex hac idonea diligentia remiserit mundus, statim undique ex aperto et abdito, superne, ab infimo, aquarum fiet irruptio.

Nihil est tam uiolentum, tam incontinens sui, tam contumax infestumque retinentibus quam magna uis undae; utetur libertate permissa et, iubente natura, quae scindit circuitque complebit. Vt ignis diuersis locis ortus cito miscet incendium flammis coire properantibus, sic momento se redundantia pluribus locis maria committent.

Nec ea semper licentia undis erit sed, peracto exitio generis humani extinctisque pariter feris, in quarum homines ingenia transierant, iterum aquas terra sorbebit, terra pelagus stare aut intra terminos suos furere coget, et reiectus e nostris sedibus in sua secreta pelletur oceanus, et antiquus ordo reuocabitur.

Omne ex integro animal g〈ener〉abitur dabiturque terris homo inscius scelerum et melioribus auspiciis natus. Sed illis quoque innocentia non durabit, nisi dum noui sunt. Cito nequitia subrepit. Virtus difficilis inuentu est, rectorem ducemque desiderat; etiam sine magistro uitia discuntur.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation