Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4a
Book 4b
Book 5
Book 6
Book 7
L. Annaeus Seneca iunior · Naturales Quaestiones

Book 6, Chapter 26

Text from the public domain

Poteram ad hoc probandum abuti auctoritate magnorum uirorum qui Aegyptum numquam tremuisse tradunt. Rationem autem huius rei hanc reddunt quod ex limo tota concreuerit. Tantum enim, si Homero fides est, aberat a continenti Pharos quantum nauis diurno cursu metiri plenis lata uelis potest. Sed continenti ammota est. Turbidus enim defluens Nilus multumque secum caeni trahens et id subinde apponens prioribus terris Aegypt〈um〉 annuo incremento semper ultra tulit. Inde pinguis et limosi soli est nec ulla interualla in se habet, sed creuit in solidum arescente limo Cuius pressa erat et sedens structura, cum partes glutinarentur; nec quicquam inane interuenire poterat, cum solido liquidum ac molle semper accederet.

Sed mouetur et Aegyptus et Delos, quam Vergilius stare iussit: Immotamque coli dedit et contemnere uentos; hanc philosophi quoque, credula natio, dixerunt non moueri auctore Pindaro. Thucydides ait antea quidem immotam fuisse sed circa Peloponnesiacum bellum tremuisse.

Callisthenes et alio tempore ait hoc accidisse: 'Inter multa, inquit, prodigia quibus denuntiata est duarum urbium, Helices et Buris, euersio, fuere maxime notabilia columna ignis immensi et Delos agitata.' Quam ideo stabilem uideri uult, quia mari imposita sit habeatque concauas rupes et saxa peruia, quae dent deprehenso aeri reditum; ob hoc et insulas esse certioris soli urbesque eo tutiores quo propius ad mare accesserint.

Falsa haec esse Pompei et Herculaneum sensere. Adice nunc quod omnis ora maris obnoxia est motibus. Sic Paphos non semel corruit; sic nobilis et huic iam familiaris malo Nicopolis; Cyprum ambit altum mare et agita〈t〉; Tyros et ipsa tam mouetur quam diluitur. Hae fere causae redduntur propter quas tremat terra.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation