Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4a
Book 4b
Book 5
Book 6
Book 7
L. Annaeus Seneca iunior · Naturales Quaestiones

Book 2, Chapter 49

Text from the public domain

Nunc nomina fulgurum quae a Caecina ponuntur 〈per〉stringam et quid de eis sentiam exponam. Ait esse postulatoria, quibus sacrificia intermissa aut non rite facta repetuntur; monitoria, quibus docetur quid cauendum sit; pestifera, quae mortem exiliumque portendunt; fallacia, quae per speciem alicuius boni nocent,—dant consulatum malo futurum gerentibus et hereditatem cuius compendium magno luendum sit incommodo—; dentanea, quae speciem periculi sine periculo afferunt;

peremptalia, quibus tolluntur priorum fulminum minae; attestata, quae prioribus consentiunt; atterranea, quae in cluso fiunt; obruta, quibus iam prius percussa nec procurata feriuntur; regalia, cum 〈f〉orum tangitur uel comitium uel principalia urbis liberae loca, quorum significatio regnum ciuitati minatur;

inferna, cum e terra exiliuit ignis; hospitalia, quae sacrificiis ad nos Iouem arcessunt et, ut uerbo eorum molliore utar, inuitant,—sed non irasceretur inuitatus; nunc uenire eum magno inuitantium periculo affirmant—; auxiliaria, quae inuocata sed aduocantium bono ueniunt.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation