Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4a
Book 4b
Book 5
Book 6
Book 7
L. Annaeus Seneca iunior · Naturales Quaestiones

Book 2, Chapter 32

Text from the public domain

Quid quod futura portendunt, nec unius tantum aut alterius rei signa dant, sed saepe longum fatorum sequentium ordinem nuntiant, et quidem notis euidentibus longeque clarioribus quam si scriberentur?

Hoc inter nos et Tuscos, quibus summa est fulgurum persequendorum scientia, interest: nos putamus, quia nubes collisae sunt, fulmina emitti; ipsi existimant nubes collidi ut fulmina emittantur; nam, cum omnia ad deum referant, in ea opinione sunt tamquam non, quia facta sunt, significent, sed quia significatura sunt, fiant. Eadem tamen ratione fiunt, siue illis significare propositum, siue consequens est.

—Quomodo ergo significant, nisi ideo mittuntur? —Quomodo aues non in hoc motae ut nobis occurrerent dextrum auspicium sinistrumque fecerunt. —Et illas, inquit, deus mouit.—Nimis illum otiosum et pusillae rei ministrum facis, si aliis somnia, aliis exta disponit.

Ista nihilominus diuina ope geruntur, 〈si〉 non a deo pennae auium reguntur nec pecudum uiscera sub ipsa securi formantur. Alia ratione fatorum series explicatur indicia uenturi ubique praemittens, ex quibus quaedam nobis familiaria, quaedam ignota sunt. Quicquid fit, alicuius rei futurae signum est. Fortuita et sine ratione uaga diuinationem non recipiunt; cuius rei ordo est, etiam praedictio est.

—Cur ergo aquilae hic honor datus est ut magnarum rerum faceret auspicia, aut coruo et paucissimis auibus, ceterarum sine praesagio uox est?—Quia quaedam nondum in artem redacta sunt, quaedam uero ne redigi quidem possunt ob nimium remotam conuersationem; ceterum nullum animal est quod non motu et occursu suo praedicat aliquid. Non omnia scilicet, quaedam notantur.

Auspicium obseruantis est; ad eum itaque pertinet qui in ea direxit animum. Ceterum fiunt et illa quae pereunt.

Quinque stellarum potestates Chaldaeorum obseruatio excepit; quid? tu tot illa milia siderum iudicas otiosa lucere? Quid est porro aliud quod errorem maximum incutiat peritis natalium quam quod paucis nos sideribus assignant, cum omnia quae supra nos sunt partem nostri sibi uindicent? Summissiora forsitan propius in nos uim suam dirigunt et ea quae frequentius mota aliter nos aliterque prospiciunt;

ceterum et illa quae aut immota sunt aut propter uelocitatem uniuerso parem immotis similia non extra ius dominiumque nostri sunt. 〈Alium〉 aliud aspic〈it〉; distributis rem 〈officiis〉 tracta〈nt〉; non magis autem facile est scire quid possint, quam dubitare an possint.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation