Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4a
Book 4b
Book 5
Book 6
Book 7
L. Annaeus Seneca iunior · Naturales Quaestiones

Book 4b, Chapter 4

Text from the public domain

Poteram me peracta quaestione dimittere, sed bene mensum dabo et, quoniam coepi tibi molestus esse, quicquid in hoc loco quaeritur dicam; —quaeritur autem quare hieme ningat, non grandinet, uere iam frigore infracto grando cadat;— nam, ut fallar tibi, uerum mihi quidem persuadetur, qui me usque ad mendacia haec leuiora in quibus os percidi, non oculi erui solent, credulum praesto.

Hieme aer riget et ideo nondum in aquam uertitur sed in niuem, cui aer propior est; cum uer coepit, maior inclinatio temporis sequitur et calidiore caelo maiora fiunt stillicidia. Ideo, ut ait Vergilius noster, cum ruit imbriferum uer, uehementior mutatio est aeris undique patefacti et soluentis se ipso tempore adiuuante; ob hoc nimbi graues magis uastique quam pertinaces deferuntur.

Bruma lentas pluuias habet et tenues, quales saepe solent interuenire, cum pluuia rara et minuta niuem quoque admixtam habet; dicimus niualem diem, cum altum frigus et triste caelum est. Praeterea, aquilone flante aut suum caelum habente, minutae pluuiae sunt; austro imber improbior est et guttae pleniores.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation