—Hoc quoque, inquit, ipsum necesse est fato comprehensum sit ut aut suscipias uota aut non.—Puta me tibi manus dare et fateri hoc quoque fato esse comprehensum ut utique fiant uota; ideo fient.
Fatum est ut hic disertus sit, sed si litteras didicerit; at eodem fato continetur ut litteras discat; ideo docendus est. Hic diues erit, sed si nauigauerit; at, in illo fati ordine quo patrimonium illi grande promittitur, hoc quoque protinus adfatum est ut etiam nauiget; ideo nauigabit. Idem tibi de expiationibus dico: effugiet pericula, si expiauerit praedictas diuinitus minas; at hoc quoque in fato est, ut expiet; ideo expiabit.
Ista nobis opponi solent, ut probetur nihil uoluntati nostrae relictum et omne ius faciendi 〈fato〉 traditum. Cum de ista re agetur, dicam quemadmodum manente fato aliquid sit in hominis arbitrio; nunc uero id de quo agitur explicui, quomodo, si fati certus est ordo, expiationes procurationesque prodigiorum pericula auertant, quia non cum fato pugnant, sed et ipsae in lege fati sunt.
—Quid ergo, inquis, aruspex mihi prodest? Vtique enim expiare mihi etiam non suadente illo necesse est.—Hoc prodest quod fati minister est. Sic cum sanitas debeatur fato, debetur et medico, quia ad nos beneficium fati per huius manus uenit.