—Quid ergo? expiationes procurationesque quo pertinent, si immutabilia sunt fata?— Permitte mihi illam rigidam sectam tueri eorum qui 〈risu〉 excipiunt ista et nihil esse aliud quam aegrae mentis solacia existimant.
Fata aliter ius suum peragunt nec ulla commouentur prece. Non misericordia flect〈i〉, non gratia sciunt. Cursum irreuocabilem ing〈ress〉a ex destinato fluunt. Quemadmodum rapidorum aqua torrentium in se non recurrit, ne moratur quidem, quia priorem superueniens praecipitat, sic ordinem fati rerum aeterna series rotat, cuius haec prima lex est, stare decreto.