Quidam iudicant terram quicquid aquarum emisit rursus accipere, et ob hoc maria non crescere quia quod in fluxit non in suum uertunt sed protinus reddunt. Occulto enim itinere subit terras, et palam uenit, secreto reuertitur. Colaturque in transitu mare, quod per multiplices terrarum anfractus uerberatum amaritudinem ponit et prauitatem: in tanta soli uarietate saporem exuit et in sinceram aquam transit.