Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4a
Book 4b
Book 5
Book 6
Book 7
L. Annaeus Seneca iunior · Naturales Quaestiones

Book 2, Chapter 57

Text from the public domain

Quid ipse existimem quaeris; adhuc enim alienis opinionibus commodaui manum. Dicam. Fulgurat, cum repentinum late lumen emicuit; id euenit ubi in ignem aer extenuatis nubibus uertitur, nec uires quibus longius prosiliret inuenit.

Non miraris, puto, si aera aut motus extenuat aut extenuatio incendit; sic liquescit excussa glans funda et attritu aeris uelut igne d〈e〉stillat. Ideo plurima aestate sunt fulmina quia plurimum calidi est; facilius autem attritu calidorum ignis existit.

Eodem autem modo fit fulgur, quod tantum splendet, et fulmen, quod mittitur. Sed illi leuior uis alimentique minus est et, ut breuiter dicam quod sentio, fulmen est fulgur intentum. Ergo ubi calidi fumidique natura emissa terris in nubes incidit et diu in illarum sinu uolutata est, nouissime erumpit et, quia uires non habet, splendor est;

at ubi illa fulgura plus habuere materiae et maiore impetu arserunt, non apparent tantum, sed decidunt. Quidam existimant utique fulmen reuerti, quidam subsidere ubi alimenta praegrauauerunt et fulmen ictu languidiore delatum est.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation