Miraris si nondum sapientia omne opus suum impleuit! Nondum tota se nequitia protulit; adhuc nascitur. Et huic omnes operam damus, huic oculi nostri, huic manus seruiunt. Ad sapientiam quis accedit? Quis dignam iudicat nisi quam in transitu nouerit? Quis philosophum aut ullum liberale respicit studium, nisi cum ludi intercalantur, cum aliquis pluuius interuenit dies quem perdere libet?
Itaque tot familiae philosophorum sine successore deficiunt. Academici et ueteres et minores nullum antistitem reliquerunt. Quis est qui tradat praecepta Pyrrhonis? Pythagorica illa inuidiosa turbae schola praeceptorem non inuenit. Sextiorum noua et Romani roboris secta inter initia sua, cum magno impetu coepisset, extincta est.
At quanta cura laboratur, ne cuius pantomimi nomen intercidat! Stat per successores Pyladis et Bathylli domus; harum artium multi discipuli sunt multique doctores. Priuatum urbe tota sonat pulpitum; in hoc uiri, in hoc feminae tripudiant; mares inter se uxoresque contendunt uter det latus 〈mo〉llius. Deinde, sub persona cum diu trita frons est, transitur ad galeam.
Philosophiae nulla cura est. Itaque adeo nihil inuenitur ex his quae parum inuestigata antiqui reliquerunt ut multa quae inuenta erant oblitterentur. At mehercule, si hoc totis membris premeremus, si in hoc iuuentus sobria incumberet, hoc maiores docerent, hoc minores addiscerent, uix ad fundum ueniretur in quo ueritas posita est, quam nunc in summa terra et leui manu quaerimus.