Solent et bina fieri parhelia eadem ratione. Quid enim impedit quominus tot sint quot nubes fuerint aptae ad exhibendam solis effigiem? Quidam in illa sententia sunt, quotiens duo simulacra talia existunt, ut iudicent in illis alteram solis imaginem esse, alteram imaginis. Nam apud nos quoque, cum plura specula disposita sunt ita ut alteri sit conspectus alterius, omnia implentur, et una imago a uero est, ceterae imaginum effigies sunt. Nihil enim refert quid sit quod speculo ostendatur; quicquid uidet, reddit. Ita illi〈c〉 quoque in sublimi, si sic nubes fors aliqua disposuit ut inter se conspiciant, altera nubes solis imaginem, altera imaginis reddit.
Debent autem hae nubes quae hoc praestant densae esse, leues, splendidae, planae, 〈uice fu〉ncturae solis. Ob hoc omnia eiusmodi simulacra candida sunt et similia lunaribus circulis, quia ex percussu oblique accepto sole respondent. Nam, si infra solem nubes fuerit et propior, ab eo dissipatur. Longe autem posita radios non remittet nec imaginem efficiet; 〈sic〉 apud nos quoque specula, cum procul a nobis abducta sunt, faciem non reddunt, quia acies nostra non habet usque ad nos recursum.
Pluuiarum autem et hi soles,—utar enim historica lingua,—indicia sunt, utique si a parte austri constiterunt, unde maxime nubes ingrauescunt. Cum utrimque solem cinxit talis effigies, tempestas, si Arato credimus, surgit.