Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4a
Book 4b
Book 5
Book 6
Book 7
L. Annaeus Seneca iunior · Naturales Quaestiones

Book 2, Chapter 21

Text from the public domain

Dimissis nunc praeceptoribus nostris incipimus per nos moueri et a confessis transimus ad dubia. Quid in confesso est? Fulmen ignem esse, et aeque fulgurationem, quae nihil aliud est quam flamma, futura fulmen, si plus uirium habuisset; non natura ista sed impetu distant.

Esse illum ignem color ostendit, qui non est nisi ex eo. Ostendit effectus: magnorum enim saepe incendiorum causa fulmen fuit; siluae illo concrematae et urbium partes; etiam quae non percussa sunt, tamen adusta cernuntur; quaedam uero ueluti fuligine colorantur. Quid quod omnibus fulguratis odor sulphuris est?

Ergo et utramque rem ignem esse constat et utramque rem inter se meando distare; fulguratio enim est non perlatum usque in terras fulmen, et rursus licet dicas fulmen esse fulgurationem usque in terras perductam.

Non ad exercendum uerba diutius hoc idem tracto, sed ut cognata esse ista et eiusdem notae ac naturae probem. Fulguratio est paene fulmen. Vertamus istud, fulmen est plus quiddam quam fulguratio.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation