Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4a
Book 4b
Book 5
Book 6
Book 7
L. Annaeus Seneca iunior · Naturales Quaestiones

Book 7, Chapter 4

Text from the public domain

Duo certe, qui apud Chaldaeos studuisse se dicunt, Epigenes et Apollonius Myndius, peritis simus inspiciendorum natalium, inter se dissident. Hic enim ait cometas in numero stellarum errantium poni a Chaldaeis tenerique cursus eorum. Epigenes contra ait Chaldaeos nihil de cometis habere comprensi, sed uideri illos accendi turbine quodam aeris concitati et intorti. Primum ergo, si tibi uidetur, opiniones huius ponamus ac refellamus.

Huic uidetur plurimum uirium habere ad omnes sublimium motus stella Saturni. Haec, cum proxima signa Marti premit aut in lunae uiciniam transit aut in solis incidit radios, natura uentosa et frigida contrahit pluribus locis aera conglobatque; deinde, si radios solis assumpsit, tonat fulguratque; si Martem quoque consentientem habet, fulminat.

Praeterea, inquit, aliam materiam habent fulmina, aliam fulgurationes. Aquarum enim et omnis umidi euaporatio splendores tantum caeli citra ictum minaces mouet; illa autem calidior sicciorque terrarum exhalatio fulmina extundit. Trabes uero et faces, quae nullo alio inter se quam magnitudine distant, hoc modo fiunt:

cum umida terrenaque in se globus aliquis aeris clausit, quem turbinem dicimus, quacumque fertur, praebet speciem ignis extenti, quae tam diu durat quam diu mansit aeris illa complexio umidi intra se terrenique multum uehens.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation