Metrodorum Chium, quia necesse est, audiamus quod uult sententiae loco dicentem. Non enim permitto mihi ne eas quidem opiniones praeterire quas improbo, cum satius sit omnium copiam fieri et quae improbamus damnare potius quam praeterire.
Quid ergo dicit? Quomodo, cum in dolio cantantis uox 〈uibrat〉, illa per totum cum quadam discussione percurrit ac resonat et tam leuiter mota tamen circumit non sine tactu eius tumultuque quo inclusa est, sic speluncarum sub terra pendentium uastitas habet aera suum, quem, simul alius superne incidens percussit, agitat, non aliter quam illa de quibus paulo ante rettuli inania indito clamore sonuerunt.