Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4a
Book 4b
Book 5
Book 6
Book 7
L. Annaeus Seneca iunior · Naturales Quaestiones

Book 7, Chapter 7

Text from the public domain

Aduersus haec multa dicuntur. Primum, si uentus in causa esset, numquam cometes sine uento appareret; nunc autem et quietissimo aere apparet. Deinde, si uento fieret, cum uento caderet; et, si uento inciperet, cresceret uento eoque esset ardentior quo ille incitatior. His accedit illud quoque quod uentus multas aeris partes impellit, cometes uno loco apparet; et uentus in sublime non peruenit, cometae autem uisuntur supra quam ire uentis licet.

Transit deinde ad illos quos ait certiorem habere stellarum speciem, qui et procedunt et signa praetereunt. Hos ait ex isdem causis fieri quibus illos quos dixit humiliores; hoc tamen interesse quod terrarum exhalationes multa secum arida ferentes celsiorem petant partem et in editiora caeli aquilone pellantur.

〈At〉 si illos aquilo propelleret, ad meridiem semper agerentur, quo uentus hic nititur. Atqui uarie cucurrerunt, alii in ortum, alii in occasum, omnes in flexum; quod iter non daret uentus. Deinde, si aquilonis illos impetus a terris in altum leuaret, aliis uentis non orirentur cometae. Atqui oriuntur.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation