Contra quidam aiunt cacumina montium hoc calidiora esse debere quo propiora soli sunt. Qui mihi uidentur errare quod Apenninum et Alpes et alios notos ob eximiam altitudinem montes in tantum putant crescere ut illorum magnitudo sentire solis uiciniam possit.
Excelsa sunt ista, quamdiu nobis comparantur; at uero, ubi ad uniuersum respexeris, manifesta est omnium humilitas; inter se uincuntur et uincunt. Ceterum in tantum nihil attollitur ut in collatione totius ulla sit uel maximis portio. Quod nisi esset, non diceremus totum orbem terrarum pilam esse.
Pilae proprietas est cum aequalitate quadam rotunditas; aequalitatem autem hanc accipe quam uides in lusoria pila; non multum illi commissurae et rimae earum nocent quo minus par sibi ab omni parte dicatur. Quomodo in hac pila nihil illa interualla officiunt ad speciem rotundi, sic ne in uniuerso quidem orbe terrarum editi montes, quorum altitudo totius mundi collatione consumitur.
Qui dicit altiorem montem, quia solem propius excipiat, magis calere debere, idem dicere potest longiorem hominem citius quam pusillum debere calefieri et caput citius quam pedes. At quisquis mundum mensura sua aestimauerit et terram cogitauerit tenere puncti locum, intelleget nihil in illa posse ita eminere ut caelestia magis sentiat, uelut in propinquum illis accesserit.
Montes isti quos suspicimus et uertices aeterna niue obsessi nihilominus in imo sunt; et propius quidem est a sole mons quam campus aut uallis, sed sic quomodo est pilus pilo crassior. Isto enim modo et arbor alia magis quam alia dicetur uicina caelo. Quod est falsum, quia inter pusilla non potest magnum esse discrimen, nisi dum inter se comparantur. Vbi ad collationem immensi corporis uentum est, nihil interest quanto sit alterum altero maius, quia, etiamsi magno discrimine, tamen minima uincuntur.