Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4a
Book 4b
Book 5
Book 6
Book 7
L. Annaeus Seneca iunior · Naturales Quaestiones

Book 5, Chapter 10

Text from the public domain

Hoc falsum esse ex eo apparet quod aura in omnem partem uehit et contra ortum plenis uelis nauigatur; quod non eueniret, si semper uentus ferretur a sole. Etesiae quoque, qui in argumentum a quibusdam

aduocantur, non nimis propositum adiuuant. Dicam primum quid illis placeat, deinde cur displiceat mihi. Etesiae, inquiunt, hieme non sunt, quia breuissimis diebus sol desinit, priusquam frigus euincatur; itaque niues et ponuntur et durant. Aestate incipiunt flare, cum et longius extenditur dies et recti in nos radii diriguntur.

Veri ergo simile est concussas calore magno niues plus umidi efflare, item terras exoneratas niue retectasque spirare liberius; ita plura ex septemtrionali parte caeli corpora exire et in haec loca quae sunt summissiora ac tepidiora deferri; sic impetum etesias sumere.

Et ob hoc a solstitio illis initium est,—ultraque ortum Caniculae non ualent,—quia iam multum e frigida caeli parte in hanc egestum est ac sol mutato cursu in nostram rectior tendi〈t〉 et alteram partem aeris attrahit, alteram uero impellit. Sic ille etesiarum flatus aestatem frangit et a mensium feruentissimorum grauitate defendit.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation