Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4a
Book 4b
Book 5
Book 6
Book 7
L. Annaeus Seneca iunior · Naturales Quaestiones

Book 2, Chapter 48

Text from the public domain

Dicam quid sit quare huic diuisioni non consentiam. Nam et quod perpetuum uocant fulmen finitum est,—aeque enim ad diem responde〈t〉 nec ideo minus finitum est quia multa significat—; et quod prorogatiuum uidetur finitum est,—nam illorum quoque confessione certum est quousque impetretur dilatio; priuata enim fulgura negant ultra decimum annum, publica ultra tricesimum posse differri; hoc modo et ista finita sunt, quia ultra quod non prorogentur inclusum est—. Omnium ergo fulminum et omnis euentus dies stata sit; non potest enim ulla incerti esse comprehensio.

Quae inspicienda sint in fulgure, passim et uage dicunt, cum possint sic diuidere quemadmodum ab Attalo philosopho, qui se huic disciplinae dediderat, diuisa sunt, ut inspiciant ubi factum sit, quando, cui, in qua re, quale, quantum. Haec si digerere in partes suas uoluero, quid postea faciam? In immensa procedam.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation