Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4a
Book 4b
Book 5
Book 6
Book 7
L. Annaeus Seneca iunior · Naturales Quaestiones

Book 2, Chapter 27

Text from the public domain

Tonitrua distinxere quidam ita ut dicerent unum esse genus cuius graue sit murmur, quale terrarum motum antecedit clauso uento et fremente. Hoc quomodo uideatur illis fieri dicam.

Cum spiritum intra se clausere nubes, in concauis partibus earum uolutatus aer similem agit mugitibus sonum, raucum et aequalem et continuum, utique ubi etiam umida illa regio est et exitum claudit; ideo eiusmodi tonitrua uenturi praenuntia imbris sunt.

Aliud genus est acre, quod acerbum magis dixerim quam sonorum, quale audire solemus, cum super caput alicuius dirupta uesica est; talia eduntur tonitrua, cum conglobata nubes dissoluitur et eum quo distenta fuerat spiritum emittit. Hic proprie fragor dicitur, subitus et uehemens. Quo edito concidunt homines et exanimantur; quidam uero uiui stupent et in totum sibi excidunt, quos uocamus attonitos, quorum mentem sonus ille caelestis loco pepulit.

Hic fieri illo quoque modo potest ut inclusus aer caua nube et motu ipso extenuatus diffundatur; deinde, dum maiorem sibi locum quaerit, a quibus inuolutus est, sonum patitur. Quid autem? non, quemadmodum illisae inter se manus plausum edunt, sic illisarum inter se nubium sonus potest esse, magnus quia magna concurrunt?

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation