Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4a
Book 4b
Book 5
Book 6
Book 7
L. Annaeus Seneca iunior · Naturales Quaestiones

Book 7, Chapter 14

Text from the public domain

Soluere ista quid aliud est quam manum exercere et in uentum iactare brac〈c〉hia? Velim tamen mihi dicat iste, qui mundo tam firma lacunaria imposuit, quid sit quare credamus illi tantam esse crassitudinem caeli. Quid fuit quod illo tam solida corpora adduceret et ibi detineret?

Deinde, quod tantae crassitudinis est, necesse est et magni ponderis sit; quomodo ergo in summo manent grauia? Quomodo illa moles non descendit et se onere suo frangit? Fieri enim non potest ut tanta uis ponderis quantam ille substituit pendeat et leuibus innixa sit.

Ne illud quidem potest dici extrinsecus esse aliqua retinacula quibus cadere prohibeatur, nec rursus de medio aliquid esse oppositi quod imminens corpus excipiat ac fulciat. Illud etiamnunc nemo dicere audebit mundum ferri per immensum et cadere quidem, sed non apparere an cadat, quia praecipitatio eius aeterna est, nihil habens nouissimum in quod incurrat.

Hoc quidam de terra dixerunt, cum rationem nullam inuenirent propter quam pondus in aere staret; fertur, inquiunt, semper, sed non apparet an cadat, quia infinitum est in quod cadit. Quid est deinde quo probes non quinque tantum stellas moueri sed multas esse et in multis mundi regionibus? Aut, si hoc sine ullo probabili argumento licet respondere, quid est quare non aliquis aut omnes stellas moueri aut nullam dicat? Praeterea nihil te adiuuat ista stellarum passim euntium turba. Nam, quo plures fuerint, saepius in aliquas incident; rari autem cometae, et ob hoc mirabiles sunt.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation