Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4a
Book 4b
Book 5
Book 6
Book 7
L. Annaeus Seneca iunior · Naturales Quaestiones

Book 5, Chapter 11

Text from the public domain

Nunc, quod promisi, dicendum est quare etesiae nos non adiuuent nec quicquam huic conferant causae. Dicimus ante lucem auram incitari; eandem subsidere, cum illam sol attigit. Atqui etesiae ob hoc somniculosi a nautis et delicati uocantur quod, ut ait Gallio, 'mane nesciunt surgere'. Eo tempore fere incipiunt prodire quo ne pertinax quidem aura est. Quod non accideret, si ut auram ita illos comminueret sol.

Adice nunc quod, si causa illis flatus ess〈et〉 spatium diei ac longitudo, et ante solstitium flarent, cum longissimi dies sunt et cum maxime niues tabescunt. Iulio enim mense iam despoliata sunt omnia aut certe admodum pauca iacent adhuc sub niue.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation